- NICOLAUS Myrepsus
- NICOLAUS Myrepsusqui Praepositus dici solet, unus ex Graecorum recentissimis medicis fuit. Nam citat Mesuem Arabem medicum, qui claruit. A. C. 1155. sub Frederico Barbarossa. Et vel barbaries multorum vocabulorum indicat aetatem. Accurate tamen, quâ saeculô vixerit, dicere non possumus. Superest eius liber, de Compositione medicamentorum particularium, secundum genera κατὰ ςοιχεῖα, sive ordine literarum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.